monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXVIII <<<     >>> XXX

Caput XXIX

1 Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breves, in eorum comparatione, qui maiores ideo vocantur, quia prolixa volumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus.
2 Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit civitate, multo plura quam ceteri prophetavit, ita ut a quibusdam evangelista quam propheta potius diceretur.
3 Sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens: "Ecce", inquit, "intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur valde. Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria privabitur ab hominibus species tua, et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, videbunt, et qui non audierunt, intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et bracchium Domini cui revelatum est? Adnuntiavimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est species illi neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam aversa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimavimus illum esse in dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; livore eius nos sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, homo a via sua erravit; et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod adflictus est, non aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius et divites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et Dominus vult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longaeuum; et Dominus vult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene servientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit plures et fortium dividet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portavit, et propter peccata eorum traditus est."
Haec de Christo.
Iam vero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. "Laetare", inquit, "sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reverearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam oblivisceris et opprobrium viduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur; et cetera."
Verum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inviti.